

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 12: Versus 20
Septem ergo,etc.[ID.]Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionem negent. Sed mystice, septem fratres sine filiis defuncti, omnibus reprobis congruunt: qui per totam vitam (quae septem diebus volvitur) a bono opere steriles sunt, quibus viritim morientibus ad ultimum et ipsa mundana conversatio moritur, id est, transit, quasi uxor infecunda, quam illi sine fructu boni operis exegerunt. HIER. Mulier sterilis, nec relinquens semen ex septem fratribus, etc., usque ad quiainitium sapientiae timor Domini.